Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 91

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

91

<< Nr. 90 | Index | Nr. 92 >>

Absender: Ammann, Johann Jakob

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 17 VII (1519)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 198-199




--198--

Domino Hulderico Zinglio Iacobus Ammanus S. D.
Quantae autoritatis tuae literae apud Beatum Rhenanum
fueriint, quibus me illi commendasti, non facile dixerim; libens tamen
cottidie experior. Nunquam enim domum eius accedo, quin epigrammata
aliquot Gręca mihi enarret, interpretetur aliquid, moneat, doceat.
Demum illud vere dicere possum, quod Gnato ille Terentianus militi
assentans dixerat: Nunquam accedo, quin ab eo abeam doctior. Id
totum felicitatis tibi uni debeo, cui ediverso convenit, ut me totum,
quantus quantus sum, libens semper debeam. Enitar, quoad potero,
ut te istiusmodi commendationis nunquam poeniteat. In hoc plane
Christianum agnosco animum, qui nullis demeritus beneficiis ultro

--199--

sese hominum usibus impendat. Caeterum quid aliud nunc scribam,
habeo nihil. Istud enim arbitratus sum mei esse offitii, ut me huiusce
beneficii haud immemorem literis ostenderem.
Quantum ad libros coëmundos attinet, istud negotii adeo diligenter
curat Conradus Fonteius, ut nemini quicquam reliquum faciat.
Is nunc de Aristophane emendo laborat. "Pater noster" Lutheri,
quod sic vocant, te habere intellexi; alioqui huic nuntio ferendum
dedissem. Nihil aliud Lutheri extat, quod te non putem vidisse,
pręter sermonem quendam succinctum de statu matrimonii Germanice
conscriptum; ubi Argentine excusus fuerit, illico ad vos mittam.
Huius modo exemplum apud Beatum vidimus. Tu si quid aliud desideras,
fac ut sciam. Efficiam libens, quidquid potero, maxime vero,
si quid soli mihi mandaveris; vereor enim, ne ab aliis quoque hoc
offitio inscius praevertar. Pestis nondum plane hic desiit. Maximum
ab aquis periculum proximis diebus passi sumus. Glareanum nihil
mihi hactenus rescripsisse dudum mirabar. Caeterum amicorum quorundam
literis edoctus iam mirari desino; iratum enim esse mihi significarunt.
Verum quid causae sit, intra triduum ex amicis, uti spero,
sciam. Incredibile est dictu, quam id doleam, mi Zingli, praesertim
cum a me nulla, cuius equidem mihi sim conscius, contumelia sit
affectus. - - -d salutem converti non poterit; feram forti et, quo
debeo, Christiano animo. Tibi si quid forte de me scripsisset, fac ne
me celas. [!] Beatum Rhenanum, virum vere beatum, brevi abiturum
dolemus. Quod restat, me tibi intime commendo. Tu me vicissim
Vadiano commenda, ubi ad vos venerit, et istud rude epistolium pro
ingenii tui candore boni consule.
Vale felicissime, mi Zingli, atque me, id quod facis, ama
Basileę decimo sexto Calendas Augusti.
Domino Hulderico Zinglio, viro utriusque linguae perito,
Tigurinae ecclesiae parocho, amico suo unice colendo.