Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 92

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

92

<< Nr. 91 | Index | Nr. 93 >>

Absender: Heer, Jakob

Empfänger: Zwingli

Ort: (Glarus)
Datierung: (XIII 1519)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 200-202




--200--

Domino Huldrico Zinlio, preceptori et genitori suo charissimo.
Herus S. D.
Posteaquam, preceptor charissime, ędes tuas te non presente reliqui,
uti adiutoribus comisisti [!], si morbus interim aliquis te absente
irrumperet, ut nos paterna limina petere procurarent, iussu morem
gesserunt. Sed tu me invitissime ędes tuas deseruisse scias, in quibus
virtutes duntaxat, boni mores bonęque artes versantur. Merito igitur
de peste nunc conqueror, quę, ut te linquerem (qui me in bonis
disciplinis ornasti), compulit. Spero, quando omnia se denuo recte
verterint, te mihi nec minora beneficia ostensurum, quam ostenderis
antea; is enim sum, qui ex fonte tuo sepenumero cupivi et adhuc
cupio haurire liquorem. At ne etiam beneficiorum istorum ingratus

--201--

videar, quibus me, dum tecum essem, affecisti, pro quibus quoque
mihi gratiarum actiones dicere non licet, etiam si mihi sint linguę
centum, sint oraque centum, ferrea vox (ut Virgilius ait) aut potius
Ciceroniana eloquentia. Caeterum nunc me Lucarnum petiturum
certum habe ad genitorem, qui nunc in locum Henrici subvenit.
Rogo igitur ac obtestor, ut domino Georgio dicas, patrino meo, quo
vestimenta mea, quam primum licuerit, procuret: Fridolinus Beldius
is se cum frumentis advecturum pollicitus est; velim ideo te ea illi dare.
Mecum enim vehere ad Lucarnum oportet; nulla mihi vestis est preter
unica [!]. Et nummos istos, quos mihi mutuo dedisti, ut emerem ea,
quibus carerem, tibi adveniente genitore omnino reddam, videlicet ad
festum sancte Verenę.
Vale, at adiutores salutato, Casparum, famulam tamen presertim,
quę me discedente caput meum flosculis cinxit.
Vale denuo, preceptor, genitor suavissime! Genitorem te quidem
egisse fateor; te, dum vixero, loco genitoris colam.
Salutat te magister Ioannes, Cervinus, Taurus, dominus

--202--

Bartholomeus, dominus Gregorius, Osaldus Elmerus,
Fridolinus Hirudeus, Conradus Hassus, Melchior, Galatinus;
at ego te millies saluto.
Domino Hudelrico [!] Zinlio, plebeiano Tiguri, preceptori meo
charissimo. - Gon Zurich in die lupriesteri [!] zuo dem großen munster
Iacobus Herus.